

Liber Job*
Caput 3: Versus 8
Maledicant ei.[Ibid.]In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat.Leviathan.Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adae addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.